JOB

JOB
I.
JOB
fil. Issaschar. Gen. c. 46. v. 13.
II.
JOB
nomen viri. Lat. dolens, gemens, vel ululans, aut exosus vel patiens inimicitiam. Hiob. c. 1. v. 1. 1. Par. c. 7. v. 1. Vide Suid in λ᾿ώβ Sulpit. Sever. Hist. Sacrae l. 1. c. 23. Hoc tractu temporum Iob fuit, legem Naturae, et agnitionem Dei, et omnem iustitiam complexus, praedives opibus, atque eo illustrior, quod his neque integris corruptus, neque amissis depravatus est. Nam cum per Diabolum exutus bonis, filiis etiam esset orbatus, ad extremum diris ulceribus affectus non potuit vinci, ut prae doloris impatentia aliqua in parte peccaret. Mercedem denique divini testimonii consecutus, sanitati redditus est, ac omnia quae amiserat, in duplum recepit. Natur videtur A. M. 2329. in regione Huz, inter Idumaeam et Arbiam. Anidem cum Iobabo, fil. zarae ex Bozra, nepote Rahuelis, filii Esavi? Gen. c. 36. v. 33. iren. Augustin. Ambrosius etc. Anex Nachoris familia ut Iudaei volunt, eo quod Nachor, fil. Huz dicitur; Vere enim fuisse virum talem, solide probatur, contra cos, qui totam eius Historiam in allegoriam vertunt, ex Lzech. c. 14. v. 14. et Iac. c. 5. v. 11. Obiit A. M. 2539. vel secundum alios, A. M. 2545. Aet. 211. Calamitatem eius 7. ann. quidam, alii unicum solum durâsse volunt: quae certa de eo habentur, vide in libro divino Hiobi, cuius quidam Moysen auctorem faciunt. Plura de Iobo quaere apud Augustin. l. de Civ. Der l. 18. c. 47. Chrysosto. hom, 2. de pat. Iobi. Athanas. in Synopsi. Gregor. Et Calvinum. Comm. in Iobum. etc. Inprimis Casp. Sanctium Prolegom in Iobum et Frid. Spanhem. fil. in Hist. Iobi, In Iobum, vel partes, exstant: Ambros. Aquinatis Comm. Fol. Venetiis, A. C. 1505. Augustin. Beda. Bezae Comm. et Paraphrasis. Bolducius Borrhai Comm. Fol. Basileae A. C. 1564. Brentius. Bruno. Bugenhagrus. Calvin. Candid. Cavottus. Cocceii Comm. Fol. Franek. A. C. 1644. Codurcus. Comitolus. Corderii Iob Elucidatus. Fol Antverpiae, A. C. 1646. Crommius. Cyprian. Drusius. Duporti Θρηνοθριαμβός. Octav. Cantabr. A. C. 1653. Ferus Fevardentius Gregorii M. Expositio mor Hesych. Hier. Comm. Herwarti Comm. Fol. A. C. 1673. Iansonius R. Isaac Haccohen. Iunius Lavateri Homiliae Fol. A. C. 1585. Tiguri. Lutzii Annotationes, Fol. Basileae A. C. 1561. Octav. A. C. 1563. Malvenda. Marloratus. Mellius. Mercerus. Fol. Amsselod. a. C. 1651. Merlinus. Mosch-alschich. Odo. Occolampadins, Gen. A. C. 1578. Fol. Olearii Contiones German. Quart. Lipsiae A. C. 1663. Olympiodor. Origenis Comm. et Homiliae. Osorius Pampolitanus. Pagninus. Petrus Bles. Philippus Presb. Pineda Picatoris Comm. Octav. Rupertus. Sanctius. Schmidii Comm. Quart. Schulteri Analysis typ. Fol. Stetini A. C. 1647. Steuchus Sixtus Sen. Soto Maior. Strigelius. de Stunica. Velasquez Comm. Fol. etc. Vide Growaei Elenchum. Ceterum Iobi librum non parabolam, sed
Historiam continere, contra quam sentit Maimonides More Nevochim Part. 3. s. 22. probatur non solum ex allato Ezechielis loco, ubi coniungitur cum Noe et Daniele, sed et inde, quod et nomen eius et patria refertur: ac Iac. c. 5. v. 7. is commendatur, ut patientiae exemplum; cuius vis infringitur, si fictitrum sit. Quo vero tempore Iob vixerit, num tempore Patriarcharum, an Mosis, an Davidis, an captivitatis Babylonicae: quae opiniones quatuor commemorat Maimonides l. c. non usque adco compertum est. Et Haec opinionnm diversitas Maionidem imputit, ut putaret eum non fuisse. Ac fortasse etiam haec in causa sunt, cur non meminerit eius Flav. Ioseph. in Antiqq. libris: sive crediderit non fuisse, sive nescierit, ad quae tempora oportet referri. Sed et praeter haec, alia est nata controversia, de Lihri auctore: dum alii exaratum censent a Iobo, ut Gregor. Mag. Praef. in cum: et Suid. in
Ι῾ώβ: alii vero Iobi amicos, aliqui Mosen, nonnulli Salomonem vel Prophetarum quempiam. alii aliquem ex Sapientibus Babyloniis scripsisse arbitrantur. Ut eos praeteream, qui librum θεόπνευςον i. e. divinitus inspiratum, non censent: ut est apud Olympiod. Praef. Cat. aur in Iob ex XXIV. Patribus concinnatae et Latine redditae a Paulo Comitolo. Ubi et videas, quod de Iobi amicis, Mose item et Salomone, diximus. Sane Salomoni etiam tribuit Nazianzen. Orat ad Iulian, tributorum Exaequatorem; ut censet eius Interpres Nicietas ac Olympiod. l. c. Pro qua sententia quoque facere videtur quod ab Hebrais in Bava bathra Perek primo, ubi Hagiographa recensentur, primus quidem locus detur, libro Ruth, quia sub Iudicibus vixerit; alter Psalmis Davidis, qui ex Ruth natus; tertius Iobo, tamquam aequali Reginae Sabae: quartus Salomonis Proverbiis, Ecclesiasticae, Cantico Canticotum atque ita porro. Eodemque redit, quod, ab Athanasio in Synopsi, Cantico Canticorum Iob subiungitur; imo de in Conc. Ladoiceno c. ult. ac quibusdam Graecis Bibliis vetustâ manu exaratis, quae in Vaticana Romae adservantur. In hoc dissensu lubentius iis accidit Voss. qui vel a Mose scriptum censeant, vel antea etiam a Iobo ipso. De Mose placuit etiam R. David Kimchi, ac ex nostris multo ante Origeni, ut nempe eum scripserit, quo Populus Israeliticus longam illam peregrinationem in deserto facilius ferret. Similiter Isid. Offic. l. 1. Tostatus in Hier. Prolog. Gal. Alii. Et sane Iob vel aequalis Moss. vel eo antiquior fuit, unus e Nachoris vel Esavi posteris. Prior sententia placuit Hier. Tradition. Hebr. in Genes. Nempe ut Nachor, Tharae fil. Abrahami frater, genuerit Hus; Hus autem Iobum. Quae sententia utitur partim eo, quod Gen. c. 22. v. 21. dicatur Melcha pegerisse Nachori Hus primogenitum et Buz. fratrem eius: partim, quod Iob initio libri habitâsse traditur, in terra Hus sive Huz, εν γῆ γ῟ς, ut est, apud LXX. quae Ausitis Graecis dicitur, quasi Usitis. Quare colligunt, Iobum Fuisse filium Us, nepotem Nachoris Tharae pronepotem. Venerabilis vero Beda Comm. in Iob. Hier. pereram tributis, Iobum pronepotem Esavi esse censet. Quae opinio uffulta est eo, quod Esau genuerit Revel s. Rabuel ex Basemath, Ismaêlis filia, ut est Gen. c. 36. v. 4. et 10. Rhueli autem fil. fuit Zara. ut est ibid. v. 13. Hoc vero genitus Iobab, v. 33. qui Iobab Idem cum Iobo creditur. Nec obstat, quod habitavit Iob in terra Hus: quia in ea Idumaei sedes habuêre: ut constat ex illo Threnorum in fin. Exsultas filia Edom, quae habitas in terra Hus. Et sane Iobum, non a Nachore per Hus; sed ab Abrahamo et Isaaco, per Esavum, descendere, etiam Athanasii sententia est vel alterius in Synopsi, item Epiphanii pene initio Op. adversus Haer. Chrysostomi Homil. 2. de Iobipatientia, Augustini de Civ. Dei, l. 18. c. 47. aliorumque magno numero. Etiam multum eam confirmant LXX. appendice Iobi; quae ersi in Hebraeo non est, uti nec fuit in tralatione Aquilae vel Symmachi: a theodotione tamen est retenta, uti et legitur Catenâ aur. in Iob etc. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Idol. l. 2. c. 3. adde Cl. Suicer. Thes. Eccl. in hac voce. Quid vero Hiobo cum Hercute Gentilium commune fuerit, dicemus infra in voce Keren-happub, quâ minima filiarum eius insignis fuit, sicut de Iemima et Kezia reliquis duabus itidem agimus suo loco.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?
Synonyms:

Look at other dictionaries:

  • job — job …   Dictionnaire des rimes

  • Job — • One of the books of the Old Testament, and the chief personage in it Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Job     Job     † …   Catholic encyclopedia

  • job — W1S1 [dʒɔb US dʒa:b] n ▬▬▬▬▬▬▬ 1¦(work)¦ 2¦(duty)¦ 3¦(something you must do)¦ 4 on the job 5 I m only/just doing my job 6 it s more than my job s worth 7 do the job 8 have a job doing something/have a job to do something 9 do a job on… …   Dictionary of contemporary English

  • JOB — JACQUES MARIE GASTON ONFROY DE BRÉVILLE dit (1858 1931) Né à Bar le Duc, Jacques de Bréville commence à signer Job dès son enfance crayonneuse au collège Stanislas. D’un milieu familial peu ouvert à la République naissante, il hérite d’une pensée …   Encyclopédie Universelle

  • job — [ dʒab ] noun *** ▸ 1 work to earn money ▸ 2 particular piece of work ▸ 3 duty ▸ 4 a crime ▸ 5 something of particular type ▸ 6 something computer etc. does ▸ + PHRASES 1. ) count work that you do regularly to earn money. When you ask someone… …   Usage of the words and phrases in modern English

  • Job — 1 Job 2 Job 3 Job 4 Job 5 Job 6 Job 7 Job 8 Job 9 Job 10 Job 11 Job 12 Job 13 Job 14 …   The King James version of the Bible

  • Job — (britisch [ˈdʒɒb], amerikanisch [ˈdʒɑːb], deutsch [ˈdʒɔp] oder umgangssprachlich [ˈʒɔp]) bezeichnet in der Umgangssprache (allerdings zunehmend auch amtlich, siehe z. B. Jobcenter), einen Arbeitsplatz, eine Stelle (Organisation), eine… …   Deutsch Wikipedia

  • Job — (j[o^]b), n. [Prov. E. job, gob, n., a small piece of wood, v., to stab, strike; cf. E. gob, gobbet; perh. influenced by E. chop to cut off, to mince. See {Gob}.] [1913 Webster] 1. A sudden thrust or stab; a jab. [1913 Webster] 2. A piece of… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Job — may refer to:* a joe (role) served by a person or thing: ** Employment, where a person is in a long term relationship performing a service for an employer ** Occupation (economic), where a person performs a certain role over a long period ***… …   Wikipedia

  • JOB — Création 1838 Dates clés 1987 rachat par Bolloré (OCB) 2000 rachat de la marque par Republic Technologies Fondateurs Jean Bardou …   Wikipédia en Français

  • job — job; job·ber; job·ber·nowl; job·bery; job·less; job·mas·ter; nut·job·ber; pre·job; mc·job; job·ble; job·less·ness; …   English syllables

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”